PROSCHOLUS

PROSCHOLUS
PROSCHOLUS
apud Augustin. de Verbis Apostol. Serm. 19. c. 7. Tam pauper, ut Proscholos esset Grammatici apud Mediolanum, Ausonio Epigr. 22. v. 17. in Profess. Subdoctor; item tenuis Grammaticus,
Exili nostrae fucatus honore Cathedrae
Libato tenuis nomine Grammatici.
Fulberto, Ep. 80. Adiutor Scholarum etc. dicebatur in Schola, is, qui non tam docendis pueris, quam eorum moribus praefectus erat; ut scil. concinne ad Magistrum accederent, omnique gestu, incessu, vestitu, essent compositi. Ante Scholae auditorium enim locus erat Proscholii nomine, ab auditorio ipso velô, tamquam aliô intergerinô pariete, disseptus: Ibi pueri conveniebant eius loci Praefectum, quem Proscolum inde vocabant, ut admonerentur officii sui, antequam ad Magistrum reductô velô accederent; vide Colloquia Puerorum vett. Glossis praefixa, Notas Tyronis p. 163. Car. du Fresne in Glossar. et supra in voce Archischolaris.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Carolingian Schools — comprised a small number of educational institutions which had a major share in the Carolingian renaissance, specifically cathedral schools and monastic schools. Contents 1 Antecedents 2 The start at court 3 Further ambition …   Wikipedia

  • Carolingian Schools — • Established under the Merovingian Kings, a school, scola palatina, the chroniclers of the eighth century styled it for the training of the young Frankish nobles in the art of war and in the ceremonies of the court Catholic Encyclopedia. Kevin… …   Catholic encyclopedia

  • Schools — • History and development of education as related to the church Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Schools     Schools     † …   Catholic encyclopedia

  • ARCHISCHOLARIS — apud Auctorem de Discipl. Scholarum, idem forte qui Proscholus, vide ibi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COLLECTOR — vide infra Proscholus. At Collectores, apud Baronium ad A. C. 397. num. 65. Exactores sunt, qui a Pontifice Romano ad vindicandas ex bonis Ecclesiae partas ac male congestas opes, per provincias mittebantur, ut vult Car. du Fresne in Glossar …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCHOLA — quid proprie sit, indicat Ausonius Eidyll. 4. ad Nepot. v. 5. Graio Schola nomine dicta est, Iustae laboriferis tribuantur ut otia curis. A Graeco nempe χολὴ, quod otium denotat, nomen invenit. Quia enim secundum Celsum de re Med. l. 1. in Prooem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUBDOCTOR — SUBDOCTOR. vide supra Baccalaureus, item Proscholus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”